- SAMOTHRACES Dii
- SAMOTHRACES Diiin Samothracia dicti sunt proprie Θεοὶ μεγάλοι, θεοὶ χρηςτοὶ, θεοὶ δυνατοὶ; Cassio Heminae, apud Macrobium Saturnal. l. 3. c. 4. qui in Augurum libris Divi potes, apud Varronem LL. l. 4. in Aegypto atque Oriente Dii Κάβειροι. Horum templum Memphi vetustissimum fuit, quod inaccessum alteri quam Sacerdoti; donec Cambyses ingressus simulacra concremavit, πολλὰ κατασκώψας, multa iocatus in ea, Herodotus l. 3. c. 37. Erant enim Vulcani statuis similia, quas ille multô risu excepit. Fuêre vero Ε῾πτὰ Συδὲκ παῖδες, Κάβειροι, Septem liberi Sydek, Cabiri, Euseb. Praep. l. 1. Iuppiter scil. Bacchus, Ceres, Proserpina, Pluto, Casmilus (h. e. Mereurius) etc. Vide Sam. Bochartum Phoenic. l. 1. c. 12. Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. 1. ubi de Thoth. Mercurio. Diis Cabiris, et Sec. IX. ubi de Cadmo, nec non hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.